Home / 2024-01-01 10:10:25

Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina
philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus,
fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret. Nam
quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet
philosophari. Quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur,
sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur.
Erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes
Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere.
Postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent,
genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse
negent.

Contra quos omnis dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiae
quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis
philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata
ab Hortensio. Qui liber cum et tibi probatus videretur et iis, quos ego
posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne movere hominum
studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat,
moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam temperantiam
postulant in eo, quod semel admissum coerceri reprimique non potest, ut
propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia,
quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo
maior sit, mediocritatem desiderent.

Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea,
sed fruenda etiam sapientia est; sive hoc difficile est, tamen nec
modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi
defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. Etenim
si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos
abducat? Sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae?
Nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult
‘fodere aut arare aut aliquid ferre denique’ – non enim illum ab
industria, sed ab inliberali labore deterret –, sic isti curiosi, quos
offendit noster minime nobis iniucundus labor.

Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt
contemnere. In quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis
rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad
verbum e Graecis expressas non inviti legant. Quis enim tam inimicus
paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat
aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas
litteras oderit?

Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam
utramque Menandri legam?

A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit
Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo
Lucilius: ‘ferreum scriptorem’, verum, opinor, scriptorem tamen, ut
legendus sit. Rudem enim esse omnino in nostris poetis aut inertissimae
segnitiae est aut fastidii delicatissimi. Mihi quidem nulli satis
eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. An ‘Utinam ne in nemore…’
nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque
vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari non placebit Latine?

Quid? Si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta
sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi
ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et
splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? Nam si dicent ab
illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos
legant, quam legendi sunt. Quid enim est a Chrysippo praetermissum in
Stoicis? Legimus tamen Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium,
multos alios in primisque familiarem nostrum Posidonium. Quid?
Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele
ante tractatos? Quid? Epicurei num desistunt de isdem, de quibus et ab
Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? Quodsi
Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid
est, cur nostri a nostris non legantur?

Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt
nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis civibus, si ad eorum
cognitionem divina illa ingenia transferrem. Sed id neque feci adhuc nec
mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. Locos quidem quosdam, si
videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominavi, cum
inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a
Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo minus omnes
mea legant. Utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo
etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et
Consentinis et Siculis scribere. Facete is quidem, sicut alia; sed neque
tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius
scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris.

Ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in
philosophia audeam scribere? Quamquam a te ipso id quidem facio
provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti. Sed ex
eo credo quibusdam usu venire; ut abhorreant a Latinis, quod inciderint
in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius.
Quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos
putent. Res vero bonas verbis electis graviter ornateque dictas quis non
legat? Nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore
salutatus Athenis Albucius.

Quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud
quem praeclare Scaevola:

Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, municipem Ponti,
Tritani, centurionum, praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, id quod maluisti, te, cum ad
me accedis, saluto: ‘,’ inquam, ‘Tite!’ lictores, turma omnis
chorusque: ‘, Tite!’ hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.

Sed iure Mucius. Ego autem mirari satis non queo unde hoc sit tam
insolens domesticarum rerum fastidium. Non est omnino hic docendi locus;
sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem,
ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. Quando
enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem
quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis
ornatus defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis, laboribus,
periculis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a populo Romano
locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo quoque
elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei, nec
cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo legant illa
ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque litteris uti velint
vel, si suas habent, illas non magnopere desiderent.

Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta
multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura,
si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia
litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his
esse potiora. Quid est enim in vita tantopere quaerendum quam cum omnia
in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis, quid
extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi
consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis,
quid fugiat ut extremum malorum? Qua de re cum sit inter doctissimos
summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi
quisque tribuat, quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit,
exquirere?

An, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes
civitatis, P. Scaevolam M’.que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet
– quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, nosque ea
scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus –,
haec, quae vitam omnem continent, neglegentur? Nam, ut sint illa
vendibiliora, haec uberiora certe sunt. Quamquam id quidem licebit iis
existimare, qui legerint. Nos autem hanc omnem quaestionem de finibus
bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur,
in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam
quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.