Home / 2024-01-01 10:08:04

Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina
philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus,
fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret. Nam
quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet
philosophari. Quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur,
sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur.
Erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes
Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere.
Postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent,
genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse
negent.

Contra quos omnis dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiae
quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis
philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata
ab Hortensio. Qui liber cum et tibi probatus videretur et iis, quos ego
posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne movere hominum
studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat,
moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam temperantiam
postulant in eo, quod semel admissum coerceri reprimique non potest, ut
propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia,
quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo
maior sit, mediocritatem desiderent.

Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea,
sed fruenda etiam sapientia est; sive hoc difficile est, tamen nec
modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi
defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. Etenim
si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos
abducat? Sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae?
Nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult
‘fodere aut arare aut aliquid ferre denique’ – non enim illum ab
industria, sed ab inliberali labore deterret –, sic isti curiosi, quos
offendit noster minime nobis iniucundus labor.